Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.14.1 | Cic. Fam. 9.14.6 (English) | >>Cic. Fam. 9.14.8 |
9.14.4
A te
autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae
gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare . quamquam , mi Dolabella (haec enim iocatus sum ) libentius omnis meas , si modo sunt aliquae meae laudes , ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis . nam cum te semper tantum
dilexerim , quantum tu intellegere potuisti , tum his tuis factis sic incensus sum , ut nihil umquam in amore fuerit ardentius . nihil est enim , mihi crede , virtute formosius , nihil pulchrius , nihil amabilius .
9.14.5
semper amavi , ut scis , M . Brutum propter eius summum ingenium , suavissimos
mores , singularem probitatem atque constantiam ; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo , quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur . quis erat qui putaret ad eum amorem , quem erga te habebam , pesse aliquid accedere ? tantum
accessit ut mihi nunc denique amare videar , antea dilexisse .
9.14.6
qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae
servias ? proponam tibi claros viros , quod facere solent qui hortantur ? neminem habeo clariorem quam te ipsum ; te imitere oportet , tecum ipse certes ; ne licet quidem tibi iam
tantis rebus gestis non tui similem esse .
9.14.7
quod cum ita sit ,
hortatio non est necessaria , gratulatione magis utendum est ;
contigit enim tibi quod haud scio an nemini , ut ' summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed
etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima . hoc si tibi fortuna quadam contigisset , gratularer felicitati tuae ; sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque consili . legi enim contionem tuam ; nihil illa sapientius ; ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti , tum recessus , ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium
concessu daret .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 9.14.1 | Cic. Fam. 9.14.6 (English) | >>Cic. Fam. 9.14.8 |